Charter Document - 02360653
Charter Number: | 02360653 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petebant abbas et conventus Sancti Germani Autissiod contra comitem Sacrocesaris quod cum ipsi associassent comitem Sacrocesaris predecessorem suum ad terram de Pont Neissant ab eo possidendam quandiu esset dominus Feritatis de la Loupiere pro tuitione ipsius habenda et dictus comes ipsa villa Firmitatis translata in dominum Guillelmum de Curtiniaco desierit esse dominus dicte ville dicta terra de Pont Neissant tanquam sua redderetur eisdem et ad eam sibi reddendam compelleretur comes predictus Facta autem hac petitione procurator regis Navarre petiit super hoc curiam pro ipso rege cum ipsa terra sit infra metas comitatus Campanie et de feodo Campanie ut dicebat Dictus autem comes hoc confitens petebat reditum ad curiam ejusdem regis Ex adverso dicebatur pro ipsis abbati et conventu quod inde non debebant audiri procurator regis et comes predictus cum res petita non sit res feodalis sed de elemosina et garda regis Francie nec sit infra metas comitatus predicti Cum etiam actio hujusmodi sit personalis non realis et dictus comes sit homo ligius domini regis et alias dictus rex super hoc curiam petierit et sibi fuerit denegata tandem auditis hinc inde propositis pronunciatum fuit quod dictus rex Navarre curiam super hoc non haberet Datum Parisiis in parlamento Pentecostes anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono