Charter Document - 02360649

Charter Document - 02360649


Charter Number: 02360649
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Senon salutem in Domino Noverint universi quod in nostra presentia constituti Garnerus dictus Pipiart Guibertus dictus Biezaus Henricus dictus Caillons Petrus Geste Odo Reborcerius Petrus Potaus et Jacobus dictus Belemere de burgo Sancti Petri Vivi recognoverunt et confessi sunt quod religiosi viri abbas et conventus Sancti Petri Vivi Senon eisdem hominibus pro se et heredibus suis et eorum successoribus in perpetuum tradiderant quandam peciam terre continentem novem arpenta ad arpentum Sancti Petri Vivi pro vineis in dicta terra plantandis seu domibus edificandis quitis eisdem hominibus et eorum successoribus de foragiis corveis et placitis generalibus que sita est juxta marderellum et muros Sancti Joannis et protendit se a dictis muris ex longitudine usque ad cheminum per quod itur de Marcheillo apud Malleium Regis et ex latitudine usque ad novas plantas erga molinetum Sancti Petri antedicti scilicet cuilibet predictorum hominum unum arpentum et octavam partem unius arpenti excepto Odone Rebocerio cui tradiderunt modo predicto duo arpenta dicte terre et duas octavas partes duorum arpentorum pro quindecim solidis paris pro unoquoque arpento eisdem religiosis vel eorum mandato quolibet anno in festo Beati Martini hiemalis ab eisdem hominibus seu eorum heredibus vel dictas vineas seu domos tenentibus seu possidentibus pro censu et decima reddendis et solvendis in abbatia ante dicta retentis eisdem religiosis in dictis vineis seu domibus ventis si eas vendi contigerit seu partem quamlibet cum omnimoda justitia tam magna quam parva seu alia qualicumque Et dictas vineas seu domos poterunt dicti homines vendere alienare permutare seu pignori obligare salvo in omnibus jure dictorum religiosorum et quod eis vel eorum heredibus seu successoribus dictas vineas seu domos in manumortua ponere seu alio pondere honerare non licebit tali modo quod si predicti homines vel aliqui ipsorum dictam terram vineas seu domos vel partem qualemcumque tenentes seu possidentes sive sint ibi vinee sive domus vel ad terram sit redacta pro toto vel partim defuerint in solutione dictorum quindecim solidorum vel pro rata secundum quod quilibet tenebit seu tenebunt de dicta terra seu de dictis vineis vel domibus pro deffectu dicte solutionis dictorum quindecim solidorum seu pro parte cuilibet contingente quinque solidos paris solvere tenebuntur et reddere dictis religiosis vel eorum mandato pro emenda Et si per duos annos continuos defuerint in solutione dicti census seu ejusdem pensionis dicti religiosi vel eorum mandatum dictam vineam vel domum sive ad terram sit redacta vel partem illius qui pro dictos duos annos cessaverint in solutione dicti census seu pensionis saisire poterunt [] ad premissa firmiter observanda et tenenda dicti homines predictis religiosis obligaverunt per fidem suam se et heredes suos et successores suos et bona sua presentia et futura ubicumque sint seu poterunt inveniri renuntiantes [] Datum die jovis post quindenam Pasche anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono