Charter Document - 02360647
Charter Number: | 02360647 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1268 - 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Johannes de Seigleniaco dominus Bellimontis sciens quod nichil sit cercius morte et nichil incercius hora mortis volens anime mee providere saluti testamentum meum condidi in mea bona et sana memoria existens et compos mentis mee et de rebus meis ordinavi et disposui prout inferius annotatur Volens quod ista mea voluntas ultima in suo robore permaneat et si aliquid addidero hoc eciam volo imperpetuum permanere nisi ista mea voluntas inferius annotata vel aliquid de inferius annotatis a me per litteras autenticas revocetur In primis elegi et elego sepulturam meam in ecclesia Sancti Mariani Autissiod ubicumque me decedere contigerit citra mare cui ecclesie jamdiu est dedi elemosinam meam hoc adjecto quod superaddere voluero in ista mea ultima voluntate Volui etiam et precepi ut omnia debita mea in quibus teneor creditoribus meis persolvantur et reddantur per manus exequtorum meorum Foresfacta mea et clamores mei reddantur et restituantur ad respectum eorumdem exequtorum meorum ita quod saisina non valeat liberis meis aut heredibus meis nec possit allegari ab ipsis et quod reddantur foresfacta et clamores mei nullo respectu habito ad saisinam Lego etiam dicte ecclesie Sancti Mariani in qua meam elegi sepulturam decemocto sextarios avene annui redditus super terciis Belli Montis percipiendos et habendos ad mensuram Autissiod cum hiis que eidem ecclesie donaveram jamdiu est pro anniversario meo et parentum meorum in dicta ecclesia annis singulis faciendo Ita quod si heredes mei qui terram meam Belli Montis tenuerint voluerint fratribus dicte ecclesie quinquaginta libras turonenses persolvere integraliter et insolidum ad emendos redditus pro jam dicto meo anniversario faciendo predicta decemocto sextarios avene dictis heredibus meis qui terram meam de Bello Monte tenuerint quite et libere remanebuntur soluta prius fratribus Sancti Mariani pecunia jam predicta Lego etiam curato de Chimilliaco viginti solidos annui redditus percipiendos supra censibus et costumis meis de Bello Monte ab ipsis qui dictos census et costumas receperint et tenuerint in crastino Nativitatis Domini pro anniversario meo anno quolibet cum sex presbiteris in dicta ecclesia celebrando Legavi etiam curato ecclesie de Seilleniaco viginti solidos super eisdem censibus et costumis in crastinum dicte Nativitatis percipiendos similiter pro anniversario meo cum sex presbiteris similiter in dicta ecclesia faciendo Presbitero de Chiniaco villa mea viginti solidos annui redditus super prata mea que habeo et que emi in dicta parrochia et in justicia dicte ville pro anniversario meo in dicta ecclesia annuatim cum sex presbiteris faciendo Volens et precipiens quod quicunque dicta prata dictam terram de Bello Monte census et costumas seu tercias tenuerint predictum redditum persolvere teneantur ac etiam ad hoc faciendum cogantur per censuram ecclesiasticam si necesse fuerit vel per brachium seculare Duobus capellanis capelle de Seilleniaco cuilibet quinque solidos annui redditus pro anniversario meo ab ipsorum quolibet annis singulis celebrando percipiendos in crastino Sancti Remigii super talliis meis de Bello Monte ab ipso qui dictam talliam receperit Capellano leprosorum de Seilleigniaco decem solidos super predictis talliis et predicta die annuatim percipiendos pro anniversario meo anno quolibet ab ipso cum duobus presbiteris celebrando Fratribus ecclesie Belle Vallis lego tenementum meum quod fuit Johannis dicti Robet et heredes ipsius Johannis cum omni justicia dicti tenementi apud Marcineiacum que omnia emi a Girardo de Neriaco pro anniversario meo in dicta ecclesia celebrando ab omni feodo liberum et immune Fratribus Sancti Germani Autissiod centum solidos in pitancia die obitus mei Fratribus Minoribus eodem die decem libras Canonicis Sancti Stephani die obitus mei centum solidos Canonicis Beate Marie in Civitate Autissiodor centum solidos Fratribus Predicatoribus centum solidos eodem die Fratribus Sancti Petri Autissiod centum solidos eodem die in pitancia Monialibus de Insulis viginti libras ad emendos redditus pro anniversario meo in earum ecclesia anno quolibet faciendo Monialibus Sancti Juliani centum solidos pro pitencia Fratribus Sancti Amatoris quadraginta solidos in pitancia Fratribus Sancti Eusebii quadraginta solidos in pitancia Filiabus Dei quadraginta solidos in pitancia Bonis Pueris quadraginta solidos Priori Sancti Gervasii viginti solidos Pro fabrica sepulture mee uno milite superculpto quindecim libras vel quantum costare poterit ad respectum exequtorum meorum Liberis Stephani filii mei defuncti Galtero scilicet et Guillelmo vel illi qui supervixerit lego et dono sexaginta libratas terre in terra mea de Bellomonte et de Chiniaco ita quod si heredes mei et filii contra legatum istud et donationem istam venire aliquo modo attemptaverint quod omnes conquestus meos ubicumque sint dicti liberi defuncti filii mei possint capere saisire et tenere tanquam suum proprium hereditagium Que omnia volo in suam propriam hereditatem converti si filii mei voluerint contraire Hujus autem mei testamenti et mee ultime voluntatis cum eis que superaddere voluero sub sigillo authentico exequtores constituo nobilem virum dominum de Seilleigniaco religiosum virum abbatem Sancti Mariani Autissiod qui pro tempore erunt et dilectum consanguinem meum Johannem de Chanlayo canonicum Autissiod Volens et percipiens quod ipsi sint in possessione per istam presentem scedulam quam eis tradidi me devestiendo nomine testamenti et mee ultime voluntatis sigillo meo sigillatam de omnibus rebus meis mobilibus et immobilibus ubicumque existant predictos meos executores investiendo Rogans eos ut ipsi sigilla sua cum sigillo meo et sigillo officialis Autissiod quem officialem loco dicti Johannis de Chanlayo executorem constituo si dictum Johannem decedere contigerit antequam predicte exequtioni valeant demendari cum dictis domino de Seilliniaco et abbate apponant presentibus litteris in testimonium veritatis Quod si omnes interesse non potuerint uno eorum predicta omnia nichilominus exequantur Rogo autem venerabilem et dominum meum Autissiod episcopum ut ipse heredes meos per penam excommunicationis coherceat eosque cum terra sua excommunicationis sententie supponat si contra istud meum testamentum et meam ultimam voluntatem modo aliquo attemptaverint per se vel per alium contraire me relaxet sentenciam donec ab incepta perturbatione desistant Actum anno Domini MCCLX octavo mense augusto die lune ante Decollationem Sancti Johannis Baptiste Ego Johannes de Seiglenyaco dominus Bellimontis notum facio tam presentibus quam futuris quod cum ego in meo testamento hiis presentibus annexo legaverim et dederim dilectis meis filiis defuncti Stephani filii mei Gualtero scilicet et Guillelmo vel illi duorum predictorum liberorum qui supervixerit sexaginta libratas terre in terra mea de Bellomonte et de Chenyaco addens statuo et statuens addo huic mee predicte donationi et legato quod si me decidere contigerit antequam ad etatem legitimam pervenerint quod abbas Sancti Mariani Autissiod dominus de Seiglenyaco Johannes de Chanlayo executores mei vel alter eorum vel duo si omnes non potuerint commode interesse vel hoc facere dictam terram predictis liberis Gualtero et Guillelmo legatam et donatam nomine et loco dictorum liberorum teneant capiant et gubernent et fructus et exitus dicte terre possideant et percipiant omnis singulis donec etatem legitimam pervenerint fructus dicte terre et exitus in utilitatem dictorum Gualteri et Guillelmi sub suarum animarum periculo convertendos Datum apud Sanctum Marianum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono mense mayo