Charter Document - 02360639

Charter Document - 02360639


Charter Number: 02360639
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Information
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo Ludovico Dei gratia regi Francorum illustri frater Johannes humilis prior Virziliac et frater Legerius ejusdem loci subprior humilis salutem et devotam in Domino caritatem Dominationi vestre significamus quod in vasculo preciosi brachii gloriose Marie Magdalenes quod in monasterio nostro transmisistis per venerabilem virum magistrum Guillelmum archidiaconum in ecclesia Paris clericum vestrum tot et tales sunt lapides preciosi videlicet decem et octo rubiz que fins que baloiz viginti novem amarandes tresdecim saphiri orientales triginta due paelles in vasculo mentonis et dentium sunt quatuor rubibelois quatuor saphiri orientales octo amarandes Fuit autem factus isti compotus et distinctio lapidum predictorum per magistrum Johannem dictum Peniez aurifabrum Presentibus nobis et dicto domino archidiacono cantore quarto priore de Asconio Johanne dicto Pelez fratre Guillelmo Brigadelle Johanne grangiario de Insula et alis monachis quampluribus Virziliaci item presente magistro Angelo clerico domini legati magistro Andrea de Sancto Germano Symone Ysembardi et Guillelmo dicto Le Camus burgensibus Virziliac et aliis quampluribus quorum nomina penitus ignoramus in quorum omnium testimonium et notitiam sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda Datum anno Domini MCC sexagesimo septimo die lune ante festum Beati Laurencii