Charter Document - 02360633
Charter Number: | 02360633 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ex parte carissimi in Christo filii nostri regis Francie illustris nobis extitit supplicatum ut super collatione archidiaconatus Senon quem obtinebat electus jus suum conservaremus eidem Nos vero qui beneficia que in curia vacare contingit nostre dudum collationi reservasse dignoscimus decernentes irritum et inane quicquid per alium super eis contingeret impetrari archidiaconatum eumdem te consecrato vacantem conferre libere poteramus sed sicut eidem regi antea scripseramus collationem distulimus donec ipsum vidisses et eidem jus nostrum plenius ostendisses Licet autem cordi sit omnibus et per omnia jura regia conservare quia tamen nostrum negligere nolumus in his maxime que salutem respiciunt animarum fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus viso rege et jure nostro quod multum est liquidum ei plenius patefacto dictum archidiaconatum auctoritate nostra vel magistro Aimerico precentori conferre ullatenus non omittas nisi forsan ex parte regis ejusdem audiveris aliquid quod te moveat ad collationem hujusmodi differendam in quo casu processum tuum et dilationis causam nobis rescribere non omittas Ceterum si prout dicitur quod non credimus idem rex nobis non defferens sicut nos ei detulimus archidiaconatum cuipiam contulit memoratum suspendas ab officio et beneficio possessorem prefixo eidem termino peremtorie duorum mensium quo se nostro conspectui personaliter representet Quod si nondum possessionem apprehendit ejusdem aut eidem renunciet aut citatus veniat ut est dictum pariter et suspensus Datum V idus martii anno IV