Charter Document - 02360632

Charter Document - 02360632


Charter Number: 02360632
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1267
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Celsitudo regia sicut credimus non ignorat quod venerabilis frater noster archiepiscopus Senon ab olim felicis recordationis Urbani predecessoris nostri et postmodum camerarius noster existens adeo feliciter nobis et ecclesie romane servivit quod quam plurimum circa ipsum afficimur et eum in caritatis visceribus pre dilectione portamus digne igitur ipsum plena benivolentia prosequentes regalem magnificentiam paterno rogamus et exhortamur affectu quatenus eumdem archiepiscopum pro quo mentem nostram tibi fiducialiter aperimus et ecclesiam suam habeas favorabiliter commendatos sic eos sub regii favoris gratia confovendo quod nostro tuum in hoc specialiter conformare beneplacitum dignoscaris Quidquid enim sibi feceris gratie vel honoris nobis reputabimus fore factum Si vero prout aliquis dicitur retulisse dictus archiepiscopus tibi super eo delatus extiterit quod aliquod impedimentum contra te in negotio decime prestitisset profecto scire te volumus delationem ejus non habere suffragium veritatis cum ipsum tam tui quam tuorum honoris et commodi percepimus intimum zelatorem Et ideo tantum virum habeat circa talia tua magnificentia quesumus excusatum Datum Viterbi V Idus martii anno IV