Charter Document - 02360630

Charter Document - 02360630


Charter Number: 02360630
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1266 - 1267
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Autissiod salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus magister Johannes [dic]tus Taupins curatus de Granciaco recognovit se vendidisse et venditionis nomine in perpetuum tradidisse magistro Pagne de Sancto Prisco medico quandam domum quam se habere dicebat sitam apud Sanctum Priscum ante furnum de castro juxta domum Regnaudi dicti Gironde que fuit ut dicitur defuncti dicti Mautaillie cum pressorio et granchia sita retro domum et cum plateis sitis a latere dicte domus que fuisse dicuntur defuncti Daudieti Guidonis Simart et Humberti de Verian ab ipso magistro Pagne et ejus heredibus tenendam et possidendam dictam domum in perpetuum de cetero pacifice et quiete cum dictis granchia pressorio et plateis predictis ac aliis pertinenciis dicte domus pro centum una libris turon suis quitis et jam solutis in pecunia numerata prout confessus est et de quibus renuncians exceptioni sibi non tradite [] Datum anno Domini MCC sexagesimo sexto mense januarii