Charter Document - 02360623
Charter Number: | 02360623 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Littere quibus Guido de Melloto Autissiod et Petrus Paneadensis episcopi notum faciunt se devoti Joannis abbatis et conventus monasterii Vizeliac petitionibus annuentes anno Domini MCCLXV die Dominica ante festum Beati Dionysii ad dictum Vizeliac monasterium venisse et ipsa nocte per matutinas cum conventu ad locum accessisse in quo corpus Beate Marie Magdalene requiescere dicebatur Testantur autem se ibidem invenisse in vase eneo repositas prefate B Magdalene reliquias sicut per litteras regis quondam Caroli manifeste declaratur Datum et actum anno Domini predicto die lune post Dominicam supradictam