Charter Document - 02360622
| Charter Number: | 02360622 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilecto filio S tituli Sancte Cecilie presbytero cardinali apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem Etsi nobis ex suscepti apostolatus officio ecclesiarum omnium cura imminet generalis illis tamen que immediate apostolice sedi subsunt eo diligentius invigilare nos convenit quo incolumitas status earum principaliter de manibus nostris exquiritur et in nostrum redundat honorem Sane sicut dolentes audivimus et referimus monasterium Virziliacense ad romanam ecclesiam nullo medio pertinens ordinis S Benedicti Eduensis diocesis in temporalibus graviter diminutum et in spiritualibus enormiter deformatum tanto premitur onere debitorum quod usurarum voragine omnes facultates ipsius pene penitus absorbente idem monasterium irreparabili lapsui subjacens et ruine vix post lapsum adjiciet ut resurgat super quo tanto gravius perturbamus quanto idem monasterium tanquam hortus deliciarum et paradisus Domini consuevit divitiarum affluentia conspectius abundare et in spiritualibus quasi totum carismatum donis plenum sanctius et carius prefulgere Volentes igitur de statu predicti monasterii effici certiores discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus quod super his in illis partibus bone gravesque persone sentiant quid vulgaris opinio teneat quid de abbate ac aliis ejusdem monasterii officialibus et monachis ibidem degentibus communis locutio protestetur quidve de eis communiter et singulariter et quorum malitia vel incuria et deliramentis dictum monasterium predictis debitis aggravatur et alios ad hujusmodi statum devenerit communis fama proclamet nobis non differas tuis litteris fideliter intimare ut ex litterarum inspectione tuarum sufficienter instructi provideamus super his prout secundum Deum viderimus providendum Datum Perusii III idus septembris pontificatus nostri anno I
