Charter Document - 02360620

Charter Document - 02360620


Charter Number: 02360620
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guillelmus divina miseracione Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Dilectis in Christo filiis capitulo ecclesie Sancti Juliani de Saltu nobis significantibus se infra fines parrochie ejusdem ecclesie cujus jus patronatus ad ipsos pertinere dignoscitur quondam ecclesiam ad augmentum divini cultus in quodam prato sito juxta ulmum de Vellano construi concessisse et obtentu fidelium infra eosdem ac de Lomonte de Vellano de Craeriis de Valle de Veteriis de Taupins et de Monte Ferromi et fines degentium qui a dicta ecclesia Sancti Juliani adeo sunt remoti quod raro dictam ecclesiam adire valeant commode prout decet certis finibus ad opus parrochie dicte ecclesie fundande in dicta parrochia Sancti Juliani a dicto capitulo assignatis et concessis retento tamen eidem capitulo jure patronatus in eadem ecclesia construenda ac minutis decimis et aliis reditibus quas et quos in predictis locis habebat et percipere consueverat idem capitulum jus parrochiale salvis et retentis ita tamen quod presbiter qui eadem ecclesia construenda fuerit institutus quadraginta solidos tur[] valoris juris parrochialis persolvebit curato dicte ecclesie Sancti Juliani in predictis locis antea obtinebat eidem [] Datum et actum apud Naailliacum anno Domini MCC sexagesimo quinto die martis post dominicam qua cantatur jubilate mense aprili