Charter Document - 02360619
Charter Number: | 02360619 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si ecclesie Dei compatiens si carissimi in Christo filii nostri C illustris regis Sicilie laboribus jam susceptis intendens urgente stimulo pietatis crucem velles recipere et cum eodem rege tam salubriter quam feliciter laborare nostrum multum letificares animum et tam regem quam negotium regium promoveres Dedit etenim tibi Dominus spiritum sapientie sed et linguam contulit eruditam sensum tuum insuper multi jam temporis experientia solidavit ut nihil tibi dedit in ulla gratia qua tam pium negotium valeat promoveri Quocirca fraternitatem tuam monendam duximus et hortandam quatinus Deum habens pre oculis et afflictis Romane Ecclesie atque regi tue viscera pietatis aperiens in tuorum remissionem peccaminum teipsum Deo et cruci offeras in odoriferum holocaustum et ad regem eumdem prout tuam decet solertiam sicut fidei pugil accedas quod ut liberius et libentius exequaris peregrinandi ex causa hujusmodi tibi concedimus facultatem