Charter Document - 02360617

Charter Document - 02360617


Charter Number: 02360617
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Discharge
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Guido de Thociaco dominus Bacerne et Regnaudus frater meus dominus Campi Pretiosi milites notum facimus tam presentibus quam futuris quod nos sumus partiti et divisi a domino Guillelmo de Curtiniaco et nobili muliere Agnete ejus uxore domina de Charenton sorore nostra de omnibus bonis paternis et maternis mobilibus et immobilibus quibuscunque ac etiam acquisitis et suam quilibet nostrum habuit legitimam portionem Itaque nihil habemus commune nec aliquid tenemus pro indiviso [] Ego vero Guido dominus Bacerne habui in partem meam res subsequentes et postmodum nominatas videlicet castrum de Bacerna cum villa et pertinentiis suis omnibus villam de Fonteneto cum pertinentiis suis Seziacum cum pertinentiis suis census de Vincellis castrum de Petra Pertusa cum villa et pertinentiis suis pedagium de Novem Fontibus villam de Suerre cum pertinentiis suis villam de Bellovidere cum pertinentiis suis villam de Noerre cum pertinentiis suis villam de Charenci cum pertinentiis suis villam de Chalevron cum pertinentiis suis villam de Pressiaco villam de Menade villam de Taranc terram de Novem Fontibus villam de Flay villam de Vineis terram de Viri et res de Corbeigniaco cum omnibus pertinentiis eorumdem Item terram de Moreschus cum pertinentiis suis et villam de Belloloco cum pertinentiis suis Et ego Regnaudus habui in partem meam et cesserunt in partem meam videlicet castrum et villa de Campo Pretioso cum pertinentiis suis villa de Jay cum pertinentiis suis terram de Capella de Valle Laigniaci cum pertinentiis suis terram de Vermentone cum pertinentiis suis necnon census de Colengis Vinosis [] voluerunt etiam et concesserunt prefati Guillelmus et Agnes quod si contigerit me Regnaudum dominum Campi Pretiosi decedere sine herede de meo proprio corpore quod terra de Vermentone et census de Colengis Vinosis superius nominati deveniant ad prefatum Guidonem dominum Bacerne vel ejus heredes sine partitione aliqua quam haberent in eisdem rebus ipsi Guillelmus et Agnes libere et quiete Promisimus insuper nos omnes alter alteri nostrum dare litteras [] sub conventionibus ante dictis Ego vero Regnaudus recognosco me habere sigillum quoddam novum seu de novo fabricatum cum impressione scuti armorum meorum in quo scriptum est gallice sigillum Regnaudi de Thociaco domini Campi Pretiosi et dico quod sigillo hujus modi utor sub quo sigillo promitto me facturum consimiles litteras de conventionibus antedictis Datum anno Domini MCC sexagesimo quarto mense decembri