Charter Document - 02360616
| Charter Number: | 02360616 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quittance |
| Date: | 1264 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Autiss salutem in Domino Noveritis quod in jure coram nobis constituti Hugo de Sancta Palladia Milo de Sancta Palladia Regnaudus de Lurciaco et Milo de Flayaco milites publice sunt confessi se tresdecim denarios et obolum recti census portantes laudes et ventas quos habere dicebantur super terras et prata que fuerunt Hervei de Petra Pertuysa militis et que idem Herveus vener viris decano et capitulo Autiss vendidisse dicebatur et que terre et prata sita sunt ut dicitur inter Crebannum et Sanctam Palladiam dictis decano et capitulo vendidisse et titulo venditionis imperpetuum quittavisse pro decem libris tur suis quitis et sibi jam solutis a dictis decano et capitulo in pecunia numerata et de quibus ipsi renunciantes exceptioni non numerata et non tradite sibi pecunie ac spei numerande dictos decanum et capitulum et eorum successores quittaverunt imperpetuum coram nobis se de dictis tresdecim denar et obolo recti census venditis titulo venditionis devestientes ei Johannem de Venussia camerarium dictorum decani et capituli loco et nomine eorumdem titulo emptionis investientes de eisdem [] Datum anno Domini MCCLX quarto mense novembri
