Charter Document - 02360614

Charter Document - 02360614


Charter Number: 02360614
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Alfonsus filius regis Francie comes Pictaviensis et Tholosanis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod fidelis et nobilis noster Johannes dictus de Valeri miles donavit donatione inter vivos de consensu et voluntate nostra viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi omnia que habebat vel habere poterat in villa de Escuroles et ipsius pertinenciis appendiciis et territori[o] quacumque ratione vel causa que omnia dictus Johannes tenebat a nobis in feudum et de omnibus dictus Johannes se et heredes suos devestiens dictos abbatem et conventum Cluniacenses investivit in ipso omnium dominium transferendo Renunciavit insuper dictus Johannes pro se et heredibus suis seu successoribus exceptioni doli motus et in factum et omni juris beneficio per que possent dicti Johannes et heredes seu successores ipsius contra predicta venire aut ipsa aliquatenus inpugnare Nos autem predictam donationem gratam et ratam habentes et eam confirmantes ipsam auctoritate presentium insinuamus In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Johannis presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum salvo jure quolibet alieno Actum apud Nogentum Heremberti anno Domini MCC sexagesimo quarto mense julio