Charter Document - 02360608
Charter Number: | 02360608 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Odo primogenitus ducis Burgundie comes Nivern notum facimus universis presentibus et futuris quod in nostra presentia constitutus dilectus et fidelis noster Guido de Sancto Florentino miles dominus Villarii Vinosi coram nobis recognovit se vendidisse et in perpetuum quittavisse pro trecensis et viginti libris sibi plenarie persolutis quicquid juris habebat idem miles apud Malliacum Castrum videlicet in hominibus terris pratis vineis censibus et rebus aliis quibuscumque que omnia in nostra justicia sita sunt et similiter quicquid juris habebat idem miles apud Truciacum in hominibus terris pratis vineis et rebus aliis universis viris religiosis et honestis abbati et conventui Reigniac ordinis Cisterciensis ab eisdem abbate et conventu jure hereditario in perpetuum possidendis Promisit autem idem miles omnia et singula dictis religiosis vendita et quittata eisdem bona fide erga omnes ad usus et consuetudines patrie garantire Et similiter promisit quod contra hujusmodi venditionem per se vel per alium non veniet in futurum Sciendum vero quod dicte trecente et viginti libre sunt Turon monete In horum autem testimonium ad petitionem sepedicti militis presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Coulengias super Yonam anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense octobri