Charter Document - 02360598
Charter Number: | 02360598 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Odo filius ducis Burgundie Nivernensis et Autissiodorensis comes et Matildis ejus uxor Nivernensis et Autisiodorensis comitissa notum facimus presentibus et futuris quod ad nos accedentes dilecti cives nostri Autissiodorenses quandam cartam eis olim concessam a nobili domina M quondam Autissiodorensis et Nivernensis comitissa et sigillo ipsius sigillatam cui successimus in dictis comitatibus ostenderunt nobis humiliter supplicantes ut libertates et immunitates ac articulos in dicta carta contentos et de quibus hactenus usi sunt et quiete jurare et confirmare vellemus presertim cum ad premissa tenemur ratione successionis prout in articulis in predicta carta contentis plenius continetur Qui articuli tales sunt Nos vero attendentes civium merita predictorum necnon benivolentiam et favorem quem prenotata karissima clare memorie Mathildis quondam comitissa Nivernensis et Autissiodorensis eisdem civibus et ville Autissiod tribuit considerantes etiam benivolentiam quam erga ipsos et dictam villam habere intendimus ac fidelitatem ipsorum civium de qua speramus multipliciter visis siquidem auditis et intellectis articulis in predicta eorum carta contentis necnon libertatibus et immunitatibus eisdem ville et civibus concessis habito quoque prudentium et fidelium nostrorum consilio nichil de predictis contra eorum libertates subtrahere volumus sed nimia dilectione illius cujus tempore suo gratam habuerunt pocius augmentare predictos articulos omnes et singulos libertates et immunitates eisdem concessos et quicquid ab ipsa comitissa factum est in hac parte et prout apud Autissiodorum est hactenus observatum ratum et firmum habentes totum volumus concedimus sponte et provide confirmamus ac eciam approbamus Insuper addidimus et concessimus predictis civibus et ville articulos subsequentes videlicet quod quecunque judicia apud Autissiodorum in curia nostra coram nobis vel coram mandato nostro possent vel deberent fieri aut amodo fuerint facienda de illis tamen qui sunt de justicia et franchisia ville Autissiodori et pertinencium sive adjacencium ejusdem ville per duodecim electos Autissiodori vel amodo eligendos aut per majorem partem eorum fient de cetero et terminentur precise nullo alio convocato consilio nisi de eorum processerit voluntate Nec ipsi jurati occasione alicujus judicii per eos facti nec aliquis eorum seu villa vel cives occasione ipsorum occasionari poterunt nec inculpari nec res eorum capi imo in pace de judiciis faciendis per eos penitus remanebunt si per suum juramentum asseruerint se bona fide judicasse nec amplius possunt cogi Non obstante quod supra continetur in illo articulo ubi dicitur concessi preterea civibus predictis quod ipsos extra Autissiodorum causa placitandi non traham et cetera ubi fit mentio ad respectum mandati mei quod mandatum nostrum nec successorum nostrorum sive heredum non oporteat de cetero interesse in civitate Autissiodori et justitia et in burgo Sancti Gervasii et in justicia ad burgum S Gervasii pertinente garenna de cetero non fiet Preterea declaramus et in presenti carta addendo declarari in perpetuum volumus quantum ad illum articulum in quo continetur quod si aliquis de dictis civibus pro debito meo captus fuerit et cetera quod si aliquis vel aliqui dictorum civium capti fuerint vel detenti seu res ipsorum capte aut detente occasione nostri nos et successores nostri personas suas et eorum res cum dampnis et deperditis inde habitis si captus vel detentus dampna vel deperdita probare voluerit deliberare seu deliberari facere cum nostris sumptibus de cetero teneamur Et si occasione alicujus ballivi prepositi seu cujuscumque mandati nostri ipsi cives vel aliquis ipsorum aut res eorumdem vel alicujus eorum capte fuerint vel detente promittimus bona fide compellere illum vel illos occasione quorum detente fuerint vel capte ut personas ipsorum et eorum res facient deliberari et quod restituant dampna et deperdita habita occasione captoris vel detentoris et successores nostri istud promittere bona fide in posterum teneantur Item in clausula illa ubi dicitur quod quicumque post me sive per maritagium sive alio modo fuerit dominus Autissiodorensis et cetera addidimus quod heres sive successor qui post nos affuerit dominus Autissiodorensis antequam eisdem heredibus aut successoribus fidelitatem juraverint dicti cives heredes vel successores de premissis tenendis et observandis litteras suas patentes eorum sigillis sigillatas eisdem civibus concedere et tradere teneantur et promittent quod a quinque militibus de comitatu Autissiodorensi quos dicti duodecim electi vel pars eorum nomine et vice civium notaverint vel requiserint litteras suas patentes tradi faciant Premissis omnibus observandis predictos vero articulos veteres et de novo concessos a nobis tenere et observare juravimus ac contra ipsos vel aliquem ipsorum de cetero non venire nos quoad observacionem ipsorum ac heredes seu successores nostros firmiter obligantes Ita videlicet quod quicumque nobis successerit in comitatu Autissiodorensi articulos omnes et singulos a prefata M et a nobis concessos jurare illos et observare fideliter tenebitur prout superius est expressum et ne contencio sive questio aut dubitatio vel molestia seu quod absit discordia supra premissis vel aliquo premissorum in posterum oriatur presentibus litteris sigilla nostra apponi fecimus ut premissa omnia in perpetuum robur obtineant firmitatis Et quia volumus et cupimus ut premissa omnia in posterum illibata permaneant et quieta supplicavimus karissimo domino nostro L Dei gratia regi Francorum illustri ut confirmaret omnia supradicta et super confirmatione hujusmodi litteras suas patentes predictis civibus concederet et traderet ad perpetuam premissorum omnium firmitatem volentes et concedentes quod si contigeret nos vel heredes vel successores nostros ab hiis concessionibus vel earum aliqua resilire quod idem dominus rex et futuri Francorum reges nos et successores nostros compellere possint et debeant ad observationem ipsarum Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo mense novembris