Charter Document - 02360596

Charter Document - 02360596


Charter Number: 02360596
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Laurentius officialis curie archidiaconalis Senon in Domino salutem Notum facimus quod coram nobis constituti Johannes Apothecarius filius defuncti Peregrini Apothecarii et Isabella ejus uxor recognoverunt quod cum inter venerabilem patrem G Dei gratia Senon archiepiscopum ex una parte et ipsos Johannem et Izabellam ex altera fuisset diutius altercatum super eo quod dictus dominus Senon archiepiscopus dicebat ipsum Johannem esse hominem et ipsam Izabellam esse feminam dicti domini Senon tandem inventum fuit quod dictus Johannes erat homo dicti domini Senon pro toto tam ex parte patris sui burgensis quondam dicti domini Senon quam etiam ex parte matris sue burgensis quondam ejusdem domini Senon et dicta Izabella erat femina domini regis pro medietate ex parte patris sui quondam burgensis dicti domini regis et femina dicti domini Senon pro alia medietate ex parte matris burgensis ejusdem domini Senon volentes prefati Johannes et Izabella quod eidem domino Senon occasione servitii et ratione taillie quinque solidorum paris in crastino Nativitatis Domini annis singulis solvere teneantur tali modo quod altero dictorum Johannis et Izabelle viam universe carnis ingresso superstes ad duos solidos et dimidium paris solummodo teneatur nec poterit ultra hoc idem dominus Senon vel baillivus ipsius ab eisdem Johanne et Izabella occasione servitii et ratione taillie aliquid exigere petere vel etiam extorquere ad quod dicti Johannes et Izabella se coram nobis specialiter obligarunt salva tamen eidem domino Senon justitia in dictis Johanne et Izabella sicut in aliis burgensibus domini Senon ejusdem conditionis Senonis commorantibus se suponentes quantum ad hoc dicti Johannes et Izabella jurisdictioni curie nostre Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo mense junio