Charter Document - 02360587
Charter Number: | 02360587 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum imponeretur Johanni Le Compasseur burgensi Senon quod ipse cum cutello percusserat filium cujusdam alterius burgensis Senon per inquestam inde factam captus fuit idem Johannes racione hujus facti et postmodum ipso liberato cum ipse et predictus vulneratus super hoc in hac curia litigarent major Senonensis petiit curiam suam de eodem Johanne tanquam burgense suo parte adversa dicente quod talis justicia non pertinebat ad eum maxime quia super hoc facto facta fuit inquesta per istam curiam et terminata visa et intellecta carta communie Senonensis reddita fuit curia ipsi majori de predictis burgensibus suis