Charter Document - 02360575
Charter Number: | 02360575 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Stephanus ballivus Senon salutem in Domino Notum facimus universis quod cum inter ven viros decanum et capitulum Autissiod ex una parte et nobilem virum Guillelmum de Corteneio dominum de Champinellis ex altera causa verteretur coram nobis super hoc quod mandatus dicti capituli petebat sibi reddi tanquam homines suos Guillelmum Chaneau et ejus uxorem qui Guillelmus et ejus uxor nati apud Merriacum villam capituli diu se tenuerant et advoaverant pro hominibus dicti capituli in dicta villa et justicia ejusdem ville de qua justicia mandatus dicti capituli se esse in possessione asserebat quos homines mandatus dicti capituli ceperat extra percursum ut dicebat pro eo quod deadvoabant dictum capitulum et alium dominum in dicta justicia de Merriaco extra percursum manentes advoabant scilicet nobilem supradictum et idem nobiiis contenderet eos defendere pro hospitibus suis contra capitulum supradictum dicens quod locus in quo dicti Guillelmus et ejus uxor capti fuerant a mandato dicti capituli videlicet clausus de Corferaut et etiam justicia dicti clausi erant dicti Guillelmi et mandatum dicti capituli negaret justiciam dicti loci esse nobilis supradicti imo etiam assereret ejusdem loci justiciam esse totam capituli memorati dicto Guillelmo hoc negante Tandem amicabilis composicio mediantibus bonis viris super iis facta fuit coram nobis inter partes predictas in hunc modum Quod dictus Guillelmus de Corteneio quicquid in dicto clauso de Corferaut habebat et etiam quicquid pater suus unquam habuerat in eodem totum vendidit decano et capitulo supradictis pro centum libris tur quas se habuisse recognovit in pecunia numerata a mandato decani et capituli supradicto et de quibus quitavit capitulum supradictum Et pro decem libris tur quas nobilis vir Radulfus de Corteneio miles frater dicti Guillelmi a mandato dictorum decani et capituli receperat in pecunia numerata ut ipse Radulphus composicionem et vendicionem hujusmodi ac etiam donationem et quitationem a dicto Guillelmo dictis decano et capitulo factas prout inferius annotatur concederet et laudaret Quitavit etiam imperpetuum et donavit dictus Guillelmus de Corteneio dictis decano et capitulo quicquid juris habebat et etiam quicquid juris pater suus unquam habuerat in justitia sive dominio dicti loci quam justiciam idem nobilis totam sibi ut dictum est vendicabat Promisit autem dictus nobilis coram nobis per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam se predictam rem venditam et etiam donationem et quitationem a se dicto capitulo factam guarentire et defendere dicto capitulo erga omnes qui in dicto loco sive ratione feodi sive qualibet alia ratione aliquid reclamarent De dicto vero Guillelmo Chaneau et ejus uxore et etiam de fratre dicti Guillelmi Chaneau qui in quadam parte dicti loci quam idem nobilis eis tradiderat domum edificaverant et manebant et se pro dicto domino Guillelmo de Cortenaio ibidem extra percursum advoabant de consensu partium et de consensu hominum predictorum ordinatum fuit in hunc modum quod quamdiu predicti fratres et eorum liberi illam partem dicti loci eis traditam tenere a capitulo secundum quod domus dicte ville tenentur a dicto capitulo et in dicto loco se tenere voluerint et se advoare pro dicto capitulo Autissiod et obedire eidem secundum usus et consuetudines aliorum hominum dicti capituli de Merriaco ipsi domum in predicto loco edificatam pacifice tenebunt et manere poterunt in eadem nomine capituli supradicti Si vero contingeret quod predictum capitulum deadvoarent vel a dominio ipsius capituli recederent edificia in dicto loco ab ipsis constructa et fundus terre cum pertinentiis eisdem hominibus traditus dictis decano et capitulo pacifice remanebit et de hiis dictum capitulum suam poterit facere voluntatem In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense octobri