Charter Document - 02360571
Charter Number: | 02360571 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod nos permutacionem et vendicionem quas Gilo de Noolon armiger et Alpesia ejus uxor fecerunt dilecto et fideli nostro Henrico archiepiscopo Senon in perpetuum de feodo domo et toto manerio et porprisio de Noolon cum omnibus pertinenciis et appendiciis ad dictum feodum et manerium quocumque modo vel jure spectantibus de quibus fecit nobis homagium ligium idem archiepiscopus contra omnes homines et feminas qui possunt vivere et mori prefatosque dictorum permutacionis et vendicionis contractus volumus ac eciam approbamus et auctoritate regia confirmamus salvo jure in omnibus alieno volentes et liberaliter concedentes quod prefatus archiepiscopus et successores ipsius qui pro tempore fuerint archiepiscopi Senon prefata omnia ad usum opus et proprietatem perpetuam archiepiscopatus Senon libere ac pacifice in perpetuum teneant in feodum et homagium ligium a nobis et successoribus nostris regibus Francorum et quiete possideant in futurum ita quod nullum servicium nobis vel successoribus regibus Francorum pro ipsa domo et ejus pertinenciis facere teneantur nisi solum tradere eamdem domum nobis et successoribus nostris regibus Francorum vel mandato nostro ad magnam vim et parvam quocienscumque super hoc fuerint requisiti et nos si eamdem propter hec nobis vel successoribus nostris regibus Francorum a dicto archiepiscopo vel ejus successoribus archiepiscopis Senon tradi contigerit cum eam tenuerimus quamdiu opus nobis fuerit tenemur eamdem sibi vel ejus successoribus archiepiscopis Senon reddere et liberare ita bene munitam ut eandem recipiemus ab ipsis Verum nos et successores nostri reges Francorum tempore regalium ipsam domum de Noolon cum universis ejus pertinenciis tenebimus et sicut alia jure regalium ad nos pertinencia percipiemus et habebimus fructus exitus ac proventus ipsius domus ac pertinenciarum ejusdem tempore eciam regalium utemur nos et successores nostri reges Francorum piscibus fossatorum et salvatoriorum ad dictum manerium pertinencium eo modo quo piscibus aquarum ad dicta regalia spectancium tempore regalium debemus uti Memoratum autem feodum extra manum nostram nos vel successores nostri reges Francorum ponere non poterimus nec debemus nec etiam illud in aliam transferre personam Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum Parisius anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense junio