Charter Document - 02360566

Charter Document - 02360566


Charter Number: 02360566
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Autissiod salutem in Domino Noveritis quod in nostra presencia constitutus Huetus dictus Pioche miles et domina Yolandis uxor ejus coram mandato nostro jurato a nobis ad ipsam propter hec specialiter destinato cui quantum ad hoc vices nostras totaliter duximus committendas recognoverunt quod tota justicia de Torbeneto magna et parva tam in homicidio raptu furto quam alio quocumque modo est et movet de capite et hereditate dicti Hueti in franco allodio Recognoverunt etiam quod dicta justicia movet et est a cruce que est in magno chemino super collem de Tuichebuef juxta ruellam per quam itur a magno chemino versus Torbenetum recte chemino usque ad campum in quo sunt furche de Escolivis et a fine fossati dicti campi desuper recta linea prout fossata tenetur fratrum Quinciaci se comportat usque ad campum qui fuit defuncti Petri de Borbonio et ab illo campo usque ad viam per quam itur a Torbeneto versus Escolivas prout vinee fratrum Sancti Mariani se comportant que sunt in justicia de Torbeneto et ab illa via per vineam Bartholomei Menerii usque ad vineam Treynefal que vinea Treynefal est in justicia Torbeneti et a dicta vinea Treynefal prout vinea Guillelmi de Passu de Pointa se comportat que vinea tota est in justicia Torbeneti et a dicta vinea de Pointa prout vinee Johannis Saillardi se comportant usque ad vineam Benedicti de Mez que vinee dicti Johannis tote sunt in justicia Torbeneti et a dicta vinea Benedicti prout se extendit usque ad viam per quam itur ad Moysi et a capite Goleti de Moysi usque ad nemus de Bruleiz quod totum nemus est in justicia Torbeneti et a dicto nemore usque ad viamque dicitur Fontenis de super Torbenetum per quam itur a Russiaco apud Autissiodorum et ab illa via de Fontenis usque ad viam heredum Menier que vinea tota est in dicta justicia et a dicta vinea heredum Menier usque ad crucem ante dictam Recognoverunt etiam quod domina de Foresta et ejus heredes habent medietatem dominii et justicie dicte ville et duas familias scilicet familiam Raoleti et Amilandi et sexaginta decem solidos censuales portantes laudes et ventas medietatem garde medietatem octo bichetorum avene quatuor corvatas in vindemiis sex arpenta vinearum quinque arpenta nemorum et quandam domum Recognoverunt etiam quod in alia medietate dominii et justicie dicte ville et in medietate dictorum censuum laudes et ventas portancium et in medietate garde et octo bichetorum avene et quatuor corvatarum in vendemiis ipsi habent duas partes et heredes Colini de Roncenoy terciam partem et tria arpenta vinearum Recognoverunt eciam quod domicella Mabilla habet in dicta justicia arpentum et dimidium vinearum Et hec omnia et singula que sunt predictorum domine Foreste ejus liberorum dicte Mabille et heredum dicti Colini sunt et movent de proprio feodo dicti Hueti et quod ipse est caput dominus omnium rerum predictarum absque reclamatione alterius domini ut dicti Huetus et ejus uxor sunt confessi Recognoverunt eciam quod in villa de Torbeneto nullus potest habere pressorium seu pressoria preterquam ipsi et dominus Galcherus Bridene et domina Mabilla uxor sua vel heredes eorum ex parte dicte Mabille Postea vero dicti Huetus et Yolandis recognoverunt publice se quicquid habebant apud Torbenetum et in tota justicia Torbeneti prout dicta est et expressa scilicet duas partes medietatis tocius dominii et justicie tam magne quam parve totum feodum duas partes sexaginta quinque solidorum censualium laudes et ventas portancium et totidem garde domum suam cum omnibus appendiciis et pertinenciis et pressorio dicte domus et Stephanum le Loat et uxorem ejus et liberos eorumdem et Symonem de Portu et ejus uxorem et eorum heredes nisi alibi in terra predictorum militis et ejus uxoris idem Symon et ejus uxor causa marandi se transferrent et Odonem de Lanosicco et ejus uxorem et eorum heredes quatuor corvatas quatuor bicheta avene annui redditus et remanenciam omnium illorum qui in dicta villa causa morandi venirent sine alio dominio antequam ibi pernoctarent advocando sine peticione alterius domini et omnes alias res quas ibi habebant possidebant et habere poterant et debebant que non sunt superius nominate tam racione manusmortue quam alia ratione quacumque nichil sibi penitus retinendo et eciam omnem censum quem habebant extra dictam justiciam Torbeneti ad Torbenetum pertinentem fratribus milicie Templi vendidisse pro quingentis et quinquaginta libris turon suis quitis et sibi jam solutis a dictis emptoribus in pecunia numerata Et de quibus ipsi renunciantes exceptioni non numerate et non tradite sibi pecunie dictos fratres quitaverunt in perpetuum se de dictis rebus devestientes scilicet dictus miles in manu nostra et dicta domina in manu predicti mandati nostri et fratrem Guillelmum preceptorem de Salice loco et nomine dictorum fratrum titulo vendicionis investientes [] Datum anno Domini MCCL sexto mense novembri