Charter Document - 02360559
Charter Number: | 02360559 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Frater Guillelmus miseracione divina humilis abbas Cluniacensis universis has litteras inspecturis salutem in Domino Universitati vestre tenore presencium nuntiamus quod nos promisimus et firmavimus eciam juramento quod nos omnia privilegia et quascunque litteras habemus vel habere poterimus in quibus contineatur tantummodo de facto monasterii Sancti Germani Autissiod cum quo questionem habuimus restituemus quamcito poterimus abbati et conventui ejusdem monasterii vel eorum certo nuncio resignanti has litteras in nostra presencia reserandas vel eciam comburendas Et renunciamus expresse omnibus clausulis contentis in privilegiis nostris que sint in aliquo contra eos In cujus rei testimonium has litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari Datum Laterani kalendis aprilis pontificatus domini Alexandri pape quarti anno secundo