Charter Document - 02360556
Charter Number: | 02360556 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Anselmus marescallus Campanie et dominus de Vicinis salutem Noverint universi quod viri religiosi abbas et conventus ecclesie Sancti Johannis Senon ad petitionem mei et Agnetis uxoris mee concesserunt nobis quod quamdiu nos vel alter nostrum vixerimus possimus instituere pro voluntate nostra in capella de novo constructa in domo nostra de Vicinis capellanum qui ibidem divina celebret ac diurnum et nocturnum officium quotidie peragat sicut nobis videbitur expedire Ita tamen quod dominicis diebus et festivis parrochianos ecclesie de Vicinis ad divinum officium vel ad aliqua sacramenta non admittat nisi forte aliquo casu contingente aliqui eorum citati fuerint vel vocati locuturi nobiscum pro nostris propriis negociis vel ipsorum nisi solum nos et servientes ac familiam nostram in nostro servicio commorantes et hospites de alienis parrochiis ad nos venientes Promisimus autem quod presbyter cui permissum fuerit ibidem celebrare divina jura parrochialia in predicta capella nullatenus exerceat vel alicui administret videlicet confessiones audiendo eucharistiam conferendo mulieres ad purificationes recipiendo homines ad jura matrimonialia admittendo sive alia in quibus jura parrochialia exercentur faciendo nisi de licentia prioris de Vicinis petita et obtenta sed si nos in die sancto Pasche voluerimus eucharistiam percipere vel dicta uxor mea ad purificationem venire prior de Vicinis ad predictam capellam accedet vel mittet alium qui loco sui nobis dicta sacramenta ministrabit Capellanus autem qui in eadem capella pro tempore fuerit institutus tenebitur omnes oblationes et proventus qui racione predicte capelle sive trecennalium sive annualium vel reliquiarum obvenerint sive ad manum ejus venerint sive non fideliter servare et integraliter et absque diminutione aliqua restituere priori antedicto et antequam in dicta capella admittatur dictis presbyter super hoc et super omnibus aliis supradictis firmiter custodiendis et fideliter adimplendis prestare tenebitur dicto priori corporaliter juramentum Ego vero et dicta Agnes uxor mea promisimus fide data corporali quod nos omnes oblationes et omnes proventus sicut supra dictum est ad dictam capellam venientes fideliter servare faciemus et integre restitui pro posse nostro priori supradicto Volumus etiam ego et dicta nobilis quod post decessum nostrum nulli liceat in dicta capella celebrare divina nisi de dictorum abbatis et conventus vel eorum successorum licentia speciali In cujus rei memoriam et testimonium ad petitionem dictorum religiosorum presentes litteras sigilli mei munimine volui roborari Datum anno Domini MCC quinquagesimo quinto mense decembris