Charter Document - 02360551

Charter Document - 02360551


Charter Number: 02360551
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et capitulo Sancti Mariani Autissiod salutem et apostolicam benedictionem Apostolice sedis auctoritate compellimur et nostri officii debito provocamur piis filiorum ecclesie precibus et petitionibus que a ratione non discrepant nec ab ecclesiastica dissonant honestate clementer annuere et eas utili effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu sepulturam ecclesie vestre liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat salva tamen justitia ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos recipere et eos absque alicujus contradictione retinere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere [] Datum Anagni II kal decembris