Charter Document - 02360541
Charter Number: | 02360541 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis H archidiaconus Avalon salutem in Domino Noverint universi ad quos presentes littere pervenerint quod Hermina relicta domini Guidonis de Edua militis et Guido eorumdem filius in nostra presentia constituti confessi sunt quod prefatus G in vita sua dedit in perpetuam elemosinam domui hospitalariorum de Ponte Herberti pro remedio anime sue et anniversario suo ibidem annuatim celebrando decem solidos Divionenses annui redditus in crastino Omnium Sanctorum persolvendos ab hiis qui tercias terre de Domiciaco possidebunt quousque dicti decem solidi ad arbitrium discretorum alibi fuerint assignati Hanc autem donationem dicti H et G filii ejus laudaverunt ac benigne concesserunt In hujus igitur rei testimonium et notitiam ad petitionem dictorum H et G presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo mense novembri