Charter Document - 02360540
Charter Number: | 02360540 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Mathildis comitissa Nivernensis notum facimus quod nos amore Dei et ob remedium anime nostre dedimus et in perpetuum concessimus in puram et perpetuam eleemosynam Deo et domui monialium de Lisigniis usuagium suum ad unam quadrigam in nemore nostro de Grandfay et ubi illi de Cruisiaco utuntur videlicet ad nemus mortuum quod non defert fructum et ad nemus mortuum ad duo capita jacens super terram ad opus ipsius domus tantum et quatuor modios vini annuatim percipiendos tempere vindemiarum in decimis nostris de Tornodoro Promiserunt autem nobis abbatissa et conventus ipsius domus bona fide unam missam de Sancto Spiritu qualibet hebdomada quamdiu vixerimus et post obitum nostrum nostrum anniversarium annuatim in dicta domo sua in perpetuum sollempniter celebrare In cujus rei testimonium nos eisdem abbatisse et conventui nostras presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas Datum apud Tornodorum die jovis proxima ante festum Omnium Sanctorum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo mense octobris