Charter Document - 02360539

Charter Document - 02360539


Charter Number: 02360539
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Ansellus Dei gratia Eduensis episcopus et ego Hugo archidiaconus Avalon notum facimus presentibus et futuris quod in nostra presencia propter hoc constitutus dominus Thomas de Vilereto presbiter recognovit quod omnes possessiones sue quas habet apud Vileretum et apud domum Dei juxta Vileretum et in territoriis dictarum villarum post decessum suum sine diminutione aliqua pacifice et quiete debent devenire ad capitulum Avalon Et quicquid postea in dictis villis et dictis territoriis quod erit in dominio dicti capituli adquiret similiter dicto capitulo remanebit Recognovit autem quod ipse non potest attentare vel facere aliquid propter quod dicte possessiones ad dictum capitulum integraliter prout superius est expressum non debeant devenire Et si quod absit contra supradicta attentaret aliquid voluit et concessit quod vigorem non haberet In cujus rei testimonium ad petitionem nominati presbiteri dicto capitulo presentes litteras tradidimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Datum anno Gracie MCCLI mense septembri