Charter Document - 02360535
Charter Number: | 02360535 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1250 - 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Th Dei gratia rex Navarre Campanie de Brie comes palatinus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod viri religiosi Milo abbas et conventus Sancti Michaelis Tornodori in tota justicia sua quam habent in villa de Valleriis in hominibus et feminis et in finagio dicte ville de Valeriis et in omnibus que in villa de Turgeyo habent et in finagio ejusdem ville et in parte sua nemoris quod dicitur Sorberoi tam in bosco quam in plano nos et heredes nostros in perpetuum associant et medietatem emendarum quas habent in predictis locis nobis et heredibus nostris imperpetuum concedunt jure imperpetuo possidenda Nos vero et heredes nostri nullum hominem sive feminam de villis ad predictos abbatem et conventum pertinentibus ibi poterimus retinere videlicet in predictis locis et sciendum est quod quociens apud Sanctum Michaelem abbas novus constituetur homines et femine predictorum locorum fidelitatem facient novo abbati constituto similiter facient comiti Campanie qui novus constituetur ad regimen comitatus Trecensis et ne aliquis prepositorum vel servientum nostrorum in dictis hominibus et feminis villis et nemore supradicto et finagiis eorumdem aliquid dominium vel justiciam velint reclamare aut audeat exercere serviens de assensu dictorum monachorum et nostro vel heredum nostrorum et forestarius pro dicta societate servanda in villis et nemore supradictis statuentur et facient juramentum fidelitatis dictis monachis et nobis et heredibus nostris antequam de supradictis se intromittant Serviens vero et forestarius qui de communi assensu debent eligi et poni in villis et nemore supradictis omnium acquisitorum donorum sive exactionum de quocumque loco venient vel quocumque modo fient ratione societatis supradicte per juramentum suum reddent dictis monachis medietatem et nobis et heredibus nostris aliam medietatem Si vero abbas et monachi rogatum fecerint in dictis hominibus inter ipsos et nos et he edes nostros quicquid acceperint ab eisdem erit commune similiter in omnibus modis et commodis que nos aut heredes nostri a prefatis hominibus et in locis supradictis prece minis vel gratia seu alio quolibet modo habuerimus per medium dividetur Preterea sciendum est quod si nos aut heredes nostri in sepe dictis villis vel finagiis aliquid acquisierimus salvis feodis nostris bona fide medietatem acquisitorum habebunt monachi supradicti prius ab ipsis medietate probatorum sumptuum persoluta Similiter si dicti monachi acquisierint aliquid in dictis locis vel in finagiis eorumdem medietatem acquisitorum nos et heredes nostri habebimus bona fide prius a nobis medietate probatorum sumptuum persoluta Nos etiam aut heredes nostri in jam dictis locis et in finagiis eorumdem nichil facere poterimus novum nec stature sine assensu et voluntate abbatis et conventus predictorum neque destituere constitutum neque ipsi sine nobis De dicto vero nemore quocienscumque facta fuerit vendicio que de communi assensu debet fieri precium vendicionis inter ipsos et nos per medium dividetur Ita tamen quod de dicto nemore capient monachi quicquid sibi necesse fuerit ad omnimodam usanciam pro aisenciis suis propriis faciendis tam in grosso quam in gracili jacente et stante sicco et viridi a pede usque ad cimam similiter nos et heredes nostri omnimodam aisanciam in dicto nemore habebimus pro a sanctis nostris propriis faciendis tam in grosso quam in gracili jacente et stante sicco et viridi a pede usque ad cimam De nemore supradicto nos nec heredes nostri gruarii neque aliquis servientum nostrorum conferre poterimus alicui sine consensu abbatis et conventus predictorum similiter nec ipsi sine assensu nostro et heredum nostrorum aliquid de dicto nemore dare poterunt vel conferre Hanc autem societatem fecerunt abbas et conventus predicti salvis sibi terris terciis pratis decimis oblationibus que habent in supra dictis locis et in finagiis eorumdem exceptis supradictis in quibus nos et heredes nostros associant specialiter et expresse Sciendum est igitur quod neque pro pace aliqua neque pro casu aliquo nos nec heredes nostri societatem istam in alia manu ponere neque dare aut commendare poterimus quam in manu nostra set quicumque comes erit civitatis Trecensis dictam societatem in manu sua propria tenebit In cujus rei testimonium sigillum nostrum duximus presentibus apponendum Actum anno Gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo mense marcio