Charter Document - 02360534
Charter Number: | 02360534 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniacensis Cisterciensis ordinis Autissiod diocesis salutem et apostolicam benedictionem Intelleximus quod venerabilis frater noster Albanensis episcopus tunc apostolice sedis legatus cupiens B Edmundum cujus corpus apud vestrum monasterium requiescit honorificentia debita venerari ac augmentari devotionem fidelium erga ipsum deliberatione provida ordinavit ut ejusdem sancti feretrum decenter auro argento et pretiosis lapidibus ornaretur de illis presertim que ad hoc specialiter oblata sive data fuerint vel legata consuetudine vel statuto contrario vestri ordinis non obstante Nos igitur ordinationem hujus modi gratam et ratam habentes illam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum Lugduni IV Idus decembris pontificatus nostri anno VIII