Charter Document - 02360533
Charter Number: | 02360533 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniac ordinis Cisterciensis Autissiod diocesis salutem et apostolicam benedictionem Intimantibus vobis accepimus quod cum exhibeatis vos in hospitalitate omnibus liberales diocesano vestro et aliis ecclesiarum prelatis et eorum familiis cum ad monasterium vestrum declinant caritative necessaria ministrantes nonnulli prelatorum ipsorum hujusmodi gratiam convertere molientes in debitum et quod sic sponte ipsis impenditis deberi sibi ex antiqua consuetudine afferentes vos et prefatum monasterium propter hoc multipliciter aggravant et molestant Nos igitur vestris supplicationibus inclinati volentes vestre in hac parte quieti paterna sollicitudine providere ne quisquam prelatus deinceps id a vobis exigere vel extorquere presumat auctoritate presentium inhibemus Nulli ergo [] Datum Lugduni calendis junii pontificatus nostri anno septimo