Charter Document - 02360529

Charter Document - 02360529


Charter Number: 02360529
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Petrus Senon curie officialis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presentia constituti Guillelmus carpentarius de Ingranna et Dulcia quondam filia defuncti Ade lormerii recognoverunt se ad perpetuitatem vendidisse et quitavisse viris vener decano et capitulo Senon tres partes sexte partis cujusdam domus linee site in magno vico Senon in Lormeria ante domum lapideam que olim fuit ut dicitur Roberti de Feritate sicut se comportat illa domus lignea a pavimento ante sito usque ad dictam domum que fuit dicti Roberti de Feritate que domus lignea olim fuit ut dicitur patri Lucie et est sita in censiva capituli Senon et illam venditionem predictam ipsi Guillelmus et uxor sua recognoverunt se ipsis decano et capitulo ad perpetuitatem sicut prediximus fecisse pro quadraginta solidis tur ipsis venditoribus quitis et jam solutis Actum anno Domini MCC quadragesimo nono mense junio