Charter Document - 02360527

Charter Document - 02360527


Charter Number: 02360527
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos frater Jacobus humilis abbas Pontigniacensis totusque ejusdem loci conventus notum facimus universis quod cum domus atque abbacia nostra Pontigniaci a comitibus Nivern et de bonis eorum fundata fuerit ab antiquo nos recognoscimus ipsas domum et abbaciam nostram fuisse et esse de garda domine comitisse Nivern et heredum comitatus Nivern neque aliquem alium preter dictam dominam comitissam et ejus heredes comitatus Nivernensis custoditores seu garditores possumus advocare In cujus rei testimonium unico sigillo nostro quo utimur fecimus presentes litteras sigillari Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono die sabbati proxima []