Charter Document - 02360518

Charter Document - 02360518


Charter Number: 02360518
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex ballivis prepositis majoribus suis et omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem Mandamus vobis quatinus monasterium Pontiniac personasque ejusdem monasterii cum ejus pertinentiis in balliviis et potestatibus vestris existantes per jus manuteneatis et conservetis nec eas gravari seu molestari indebite permittatis Ad hec cum inclite recordationis rex Philippus avus noster dicto monasterio concesserit prout in ipsius regis privilegio continetur ut nullus publicus judex nullus prepositus nullus insuper ministerialium nostrorum exigat vel requirat sive ab ipsis sive ab eorum famulis in propriis scilicet rebus pedagium roagium theloneum vel aliquas alias consuetudines sed liberi et quieti tam per terram quam per aquam nostram ab omni consuetudine eant et redeant nos istud idem dicto monasterio et monachis ejusdem monasterii concedimus sicut usi sunt pacifice et quiete Actum apud Rocam de Gluy anno Domini MCCXL octavo mense julio