Charter Document - 02360515
Charter Number: | 02360515 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Frater Hugo miseratione divina Lingon episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nobilis mulier Agnes vidua relicta defuncti Wiardi de Buxeyo militis dedit et concessit pura et spontanea voluntate in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beate Marie Molismensi quicquid habebat et possidebat apud Collannum in hominibus et feminis et in justicia in censibus pratis pasquis aquis nemoribus domibus planis terris terciis costumis et corveiis nichil omnino sibi aut heredibus suis in dicta villa de Collanno aut in finagio ejusdem retinens Item predicta domina dicte ecclesie contulit duas pecias vinearum sitas in finagio de Flayo quasi in via qua tenditur de Collanno ad Chicheyum Hec omnia et singula dedit predicta domina supradicte ecclesie in perpetuum tenenda et possidenda et de predictis se devestivit et investivit abbatem et monachos ecclesie supradicte et juravit super sancta Dei evangelia se dictam donationem tenere in perpetuum et observare firmiter bona fide et nunquam per se aut per alium contra venire Renuncians super hoc specialiter et generaliter omni juri et actioni que sibi aut suis heredibus in predictis aliquatenus competebant aut competere poterant in futurum Hanc donationem laudaverunt Galterus de Buxeyo miles filius dicte Agnetis et domina Dameruns soror ejusdem Galteri heredes dicte Agnetis renunciantes omni juri quod sibi aut suis competebat aut competere poterat in predictis Supradicti autem abbas et conventus in recompensationem donationis predicte dicte Agneti dederunt in pecunia numerata trecentas libras Pruvinenses et ad vitam suam eidem concesserunt tenere domum illam in qua nunc habitat ac cum orto suo et porprisio Item ortum situm ibi prope et duas vineas supradictas Item eidem domine ad vitam suam dederunt tenendum et percipiendum in granchia prioris de Collano unum modium bladi cujus medietas erit frumenti et alia medietas ordei erit Item unum quartum feni et unum quartum straminis a dicto priore dum vixerit percipiet annuatim Que omnia supradicta dicte Agneti concessa post ejus obitum ad abbatiam et conventum Molism et eorum ecclesiam sine alicujus reclamatione libere revertentur Hec autem omnia et singula supradicta sicut superius sunt expressa promisit utraque pars firmiter observare et nunquam contravenire Ut autem ista rata et firma permaneant presentibus litteris ad instanciam et requestam dictarum parcium sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo