Charter Document - 02360514

Charter Document - 02360514


Charter Number: 02360514
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1247 - 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater Henricus Beate Columbe Senon abbas humilis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod cum inter nos ex una parte et ven viros M decanum et capitulum Senon ex altera contentio verteretur super hoc quod nos dicebamus quod homines eorumdem et quidam alii absque licencia nostra et consensu plantaverant vineas in parrochia Sancti Martini super Orosam in territorio nostro quod vocatur les Chaumes et Vallis de Naailliaco ex quibus haberemus terragium si seges ibi seminaretur unde volebamus et petebamus quod terragium nobis solveretur de vino ex eisdem vineis proventuro vel quod vinee ille extirparentur et redigerentur ad culturam segetum Item super hoc quod dicebamus quod nos debebamus habere racione consuetudinis vel reportagii medietatem decime illarum vinearum quas homines nostri de Capella ibidem excolebant sicut haberemus de decima segetum si homines illi ibi segetes seminarent Dicti vero decanus et capitulum in contrarium dicebant quod tota decima vini illarum vinearum ad eos spectabat quia dicte vinee site erant infra fines decimarie eorumdem nec consuetudo reportagii in segetibus obtenta debebat extendi ad vinearum culturam Dicebant eciam quod in predictis locis debebant remanere vinee sicut ibi plantate sunt nec extirpari debent nec eciam terragium de eis solvi sed postea eas illi quorum sunt tenere sub annuo censu quatuor denariorum nobis solvendorum sicut a triginta annis citra et pluribus racionabiliter fieri consuevit Tandem super premissis fuit inter nos amicabiliter compositum in hunc modum videlicet quod nos habebimus terragium in toto territorio nostro quod vocatur les Chaumes et Vallis de Nalliaco in terris in quibus non sunt plantate vinee In hiis autem in quibus sunt plantate vinee habebimus singulis annis in festo Sancti Remigii octo denarios par censuales cum omni jure census pro quolibet arpento loco scilicet census et terragii quod ibidem habebamus antequam vinee ibi plantarentur Habebimus eciam in omnibus terris et vineis predictis juriditionem omnimodam ad censum sive terragium pertinentem hoc salva quod utraque pars voluit et concessit expresse quod per id quod supradictum est de territorio sive per aliquod aliud supradictum non fiat prejudicium alterutri parcium quominus idem juris habeat in justicia territorii supradicti quod antea habebat nisi in ea justitia que racione terragii vel census potest competere sed in eo statu erit quantum pertinet ad justiciam in quo erat ante composicionem predictam nisi in ea justicia que racione terragii vel census potest competere sicut superius est expressum Per hoc autem dicte vinee que jam plantate sunt remanebunt cultoribus et eorum successoribus pacifice possidende ab eisdem nec in decima earum sive racione terragii vel alia racione nos aliquid poterimus reclamare sed decima capitulo remanebit Si vero terre in quibus sunt plantate vinee in territorio supradicto redigantur ad agriculturam tempore precedente nos habebimus terragium et reportagium in easdem sicut habebamus antequam dicte vinee plantarentur ibidem et a prestacione dictorum octo denariorum remanebunt immunes Et similiter si postea ibi vineas plantari contigerit ubi modo plantate sunt haberemus de quolibet arpento octo denarios pro censu et terragio cum omni jure census et justicia ad censum et terragium pertinente et a terragio et reportagio remanebunt immunes et sic quociens ad agriculturam vel in vineam convertentur Item actum est eciam quod per hoc immutatur meta decimarie capituli sed protenditur usque ad illum locum ubi ante compositionem hujusmodi protendebatur In cujus rei perpetuam memoriam sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense martio