Charter Document - 02360507

Charter Document - 02360507


Charter Number: 02360507
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1245 - 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Gilo Dei gracia Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Notum facimus quod nos ex testamento felicis memorie Galteri quondam archiepiscopi Senon predecessoris et fratris nostri instituimus decem vicarios in ecclesia Senon ibidem perpetuo servituros Quibus pro foresta Rabiose ab eodem Galtero acquisite tenemur annuatim ministrare triginta libras paris de bursa archiepiscopali quousque de denariis ex venditione nemoris super terram prefate foreste redigendis emerimus redditus valentes triginta libras paris annuatim dictis vicariis assignandos Capitulum vero Senon pro quarta parte ejusdem foreste eidem capitulo ex eodem testamento collate tenetur eisdem vicariis alias triginta libras paris annuatim de bursa sua propria ministrare quousque de denariis ex venditione nemoris super terram predicte quarte partis foreste redigendis redditus emerint valentes similiter triginta libras paris annuatim ad predicta facienda et eisdem assignaverint prout in aliis litteris sigillo nostro sigillatis continetur Preterea voluit et concessit idem capitulum ut ad nos et venerabilem virum Guillelmum de Grandi Puteo nepotem nostrum quamdiu nos vixerimus vel ad superstitem uno duorum nostrum defuncto nobis vero duobus defunctis ad ipsum capitulum pertineat prefatos vicarios instituere seu eciam amovere Ita tamen quod quolibet anno in generali capitulo quod erit proximo post festum Inventionis beati Prothomartiris Stephani vicarii qui institui fuerint offerent se paratos vicarias suas resignare et poterunt conferri aliis si ei ad quem vicariorum institutio pertinebit videbitur expedire nec poterit aliqua de dictis vicariis conferri alicui qui aliud beneficium obtineat sive in ecclesia Senon sive alibi ubicumque Imo qui ante habens vicariam aliud beneficium receperit eo ipso vicaria sit privatus Hoc tamen salvo quod canonici Sancti Cirici nullum aliud beneficium obtinentes poterunt cum prebenda Sancti Cyrici dictas vicarias retinere Si tamen collatori vicariarum expediens videatur distribuentur autem cuilibet dictorum decem vicariorum singulis diebus quatuor denarii paris hoc modo scilicet ei qui intererit matutinis et laudibus unus denarius preter id quod in matutinis alias clericis distribui consuevi ei vero qui hore prime et commendationi mortuorum die qua fiet anniversarium cujuscunque unus denarius ei vero qui magne misse et hore tercie vel sexte intererit unus denarius ei autem qui vesperis et hore none vel completorii intererit unus denarius et vicaria privabitur ex toto qui alibi residebit Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense marcio