Charter Document - 02360503
Charter Number: | 02360503 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus abbatisse monasterii de Curia Beate Marie ejusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis imperpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis enervet Ea propter dilecte in Christo filie vestris justis postulacionibus clementer annuimus et monasterium de Curia Beate Marie Senon diocesis in quo divino estis obsequio mancipate sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum a nobis post concilium generale susceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium impresentiarum juste ac canonice possidet firma vobis et eis qui vobis successerint et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinenciis suis grangiam de Bosco Bailleto cum nemore terris et aliis pertinenciis suis grangiam que vocatur Trandem cum terris pratis et aliis pertinenciis suis grangiam sitam ante leprosariam de Viluis cum pertinenciis suis decimas terras vineas census redditus terragia et omnia que habetis in territoriis de Gisiaco de Misseriaco de Sancto Martino de Colle de Evriaco de Villanova Regis de Viluis de l'Eschotart de Villari Bonoso de Fossaio de Senone de Challouse de Montigniaco de Viconovo de Villari Lois de Braio de Bordellis de Serbona de Barbeto de Sarginis de Baschi de Balatorio de Graveone et de Moncellis molendinum de Champitiolis cum pertinenciis suis boscum qui dicetur Brocheta cum terris pratis vineis nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis [] Prohibemus insuper ut nulli sororum vestrarum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatisse sue licencia de eodem loco discedere [] Datum Lugduni secundo kal octobris indictione tercia Incarnacionis dominice anno MCCXLV pontificatus vero domini Innocentii pape quarti anno tercio