Charter Document - 02360502

Charter Document - 02360502


Charter Number: 02360502
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Gilo Dei gratia Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod cum litteras domini pape recepissemus sub hac forma Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Senon salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum in ecclesia tua quoddam altare in honore Beate Virginis sit constructum sintque ad ipsius obsequia speciales clerici qui vocantur ejusdem altaris canonici deputati ut iidem clerici de cetero sint ejusdem ecclesie canonici et in omnibus ut canonici habeantur ita tamen quod teneantur promoveri ad presbyteratus ordinem et faciendam continuam residentiam in eadem nec propter hoc a consuetis oneribus releventur in aliquo nec majorem fructuum vel aliarum distributionum quam consueverunt recipiant portionem paterna statuere providentia curaremus quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus super his de consilio capituli tui provideas prout videris expedire contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Lugduni kalendis aprilis pontificatus nostri anno secundo Nos in dicto mandato procedentes de consilio et assensu capituli Senon Girardum camerarium Milonem de Naalliaco Regnaudum Herbertum de Valleedere canonicos prefati altaris secundum formam mandati apostolici instituimus canonicos Senon ecclesie et ipsos in corporalem possessionem canonice induximus ordinantes et decernentes quod et ipsi quatuor canonici altaris predicti et qui de cetero canonici dicti altaris fuerint eo ipso sint canonici Senon ecclesie et in omnibus ut canonici habeantur hoc tamen salvo quod in capiendis prebendis in partitione prebendarum posterius existent Tenebuntur etiam promoveri ad presbyteratus ordinem infra annum a tempore sue receptionis computandum Dictum vero capitulum Senon in generali capitulo quod de premissis per nos actum est et ordinatum ratum habuit et acceptum Actum est autem de communi assensu nostro et predicti capituli Senon et quatuor prefatorum canonicorum altaris Beate Marie quod quicunque canonici altaris predicti canonice Senon investituti recipiendi a capitulo Senon fuerint in sua receptione jurabunt quod contra capitulum Senon nec per se nec per alium impetrabunt vel procurabunt quod ipsi majorem fructuum vel aliarum distributionum quam consueverunt recipiant portionem vel quod etiam ad minorem solido residentiam teneantur Quod si quis aliquid impetraret de premissis non uteretur impetratis preterea alia jurabunt que alii canonici Senon consueverunt in sua receptione jurare In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense augusto