Charter Document - 02360496
Charter Number: | 02360496 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1243 - 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint Hugo gerens vices domini Guidonis de Melloto canonici Lingonensis et provisoris archidiaconatus Tornodori salutem in Domino Noveritis quod in nostra presencia constituti nobilis mulier domina Agnes relicta Bartholomei de Cicom militis et dominus Milo miles filius dicte Agnetis recognoverunt se vendidisse fratribus de Pontigniaco quicquid juris habebant supradicti Agnes et Milo in quandam domum suamque fuit defuncti Haym sitam apud Tornodorum juxta domum dictorum fratrum Pontiniac et terram que est anterius et posterius que dicte domui adjacet pro quadraginta libris turon de quibus suum habuerunt plenarium pagamentum a supradictis fratribus libere et pacifice in perpetuum possidendas Actum anno Domini MCCXL tercio mense martio