Charter Document - 02360494

Charter Document - 02360494


Charter Number: 02360494
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Petrus gardianus Fratrum Minorum apud Altissiod commorantium totusque ejusdem loci conventus salutem et pacem Noveritis nobilem ac venerabilem dominam Matildim comitissam Nivernensem nobis elemosinam concessisse et graciam infrascriptam Matildis comitissa Nivernensis universis presentes litteras inspecturis salutem Notum vobis facimus quod nos concessimus Fratribus Minoribus de Altissiodoro locum illum qui dicitur Lafertez et de Brahanay situm in justicia nostra apud Altissiodorum ad habitandum et morandum quamdiu voluerimus et nobis placuerit ita quod dicti fratres poterunt in eodem loco construere oratorium et in eodem oratorio cum altaribus portalibus celebrare Dictum vero oratorium facere dedicari sive ibidem cimiterium benedici vel dictum locum ampliare ultra quod eis a nobis concessum est nullatenus poterunt sine nostra vel heredum nostrorum licencia speciali Et sciendum quod omnem justiciam quam in eodem loco habebamus antequam eumdem locum dictis fratribus ad habitandum concessimus si forte eos contingat de dicto loco recedere post recessum eorum nobis et heredibus nostris in eodem loco integraliter retinemus Ne igitur [] Datum Altissiodori anno Domini MCCXLIII die mercurii proxima post festum Omnium Sanctorum