Charter Document - 02360492

Charter Document - 02360492


Charter Number: 02360492
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes de Silligniaco dominus Bellimontis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum inter Cheniacum et villam de Ulmeto essent quedam brocie de quibus dicebant abbas et conventus Sancti Remigii Senon quod omnes ille brocie sunt et semper fuerunt ecclesie Sancti Remigii Senon ad faciendam de eis omnimodam ipsorum voluntatem et diceretur e contrario quod homines mei de Cheniaco habebant usuarium in eisdem tandem inter me pro hominibus meis et prefatos abbatem et conventum ita fuit compositum et ordinatum quod predicte brocie per medium dividentur de monte in vallem quarum partitione facta medietas ex parte ville de Ulmeto posita perpetuis temporibus remanebit abbatie Sancti Remigii Senon ita quod eadem abbatia eam poterit ad agriculturam redigere custodire ibi nemus nutrire vineas ibi plantare et de ea omnem voluntatem suam facere quocienscunque et qualitercunque voluerit De alia vero medietate sic fuit ordinatum quod ipse abbas et conventus eam dabunt ad censum hominibus de Cheniaco vel aliis ad plantandum ibi vineas vel redigendum ad agriculturam ita quod ipsi abbas et conventus inde habebunt decimas et census et omne jus et proventus ad censivam pertinentia secundum usus et consuetudines illius patrie salvo michi et heredibus meis in utraque parte dictarum brociarum justicia secundumque eam habeo in villa de Cheniaco Et si forte contingeret quod aliqua pars illius medietatis brocie que debet tradi ad censum remaneret quod infra biennium non requirentur ad plantandum vel excolendum vel postquam requisita esset et tradita relinqueretur per quinquennium inculta vel non plantata vel quod mihi non solveretur census per quinquennium de ea possent dicti abbas et conventus suam facere voluntatem sicut de alia medietate Et hec promitto et teneor abbatie predicte per fidem meam liberare et garentire pro me et hominibus meis et auxilium et consilium meum ei dare contra omnes alios bona fide Hec autem omnia supradicta Margarita uxor mea voluit et laudavit Actum anno Domini MCCXL tercio mense octobri