Charter Document - 02360490
Charter Number: | 02360490 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Mathildis comitissa Nivernensis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego Deo et ecclesie Beate Marie Fonteneti et fratribus ejusdem loci laudavi et concessi quidquid ipsi Fontenetenses in tota terra mea feudis et posse meo acquisierunt usque ad hodiernam diem necnon terras domos et vineas quas magistri Atho et Thomas fratres clerici de Tornodoro coram nobis eisdem Fontenetensibus in eleemosinam donaverunt Omnia ista laudavi dictis fratribus Fontenetensibus tenenda in perpetuum et pacifice possidenda Ipsi vero Fontenetenses mihi concesserunt anniversarium bone memorie Agnetis matris mee et anniversarium meum post obitum meum singulis annis in eorum ecclesia celebrandum In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli mei munimine tradidi roboratum Actum anno Domini MCCXLIII in vigilia Beati Remigii