Charter Document - 02360485
Charter Number: | 02360485 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1242 - 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Milo dominus Noueriorum notum facio universis quod in nostra presentia constitutus dominus Petrus de Denemoine miles homo meus coram me recognovit se vendidisse laude et assensu domine Isabellis uxoris sue illustri viro Th Dei gratia regi Navarrie Campanie et Brie comiti palatino quicquid habebat et habere consuevit apud Parreceium videlicet remanenciam hominum albatiorum et omnia alia que dictus miles in predicta villa in omnibus modis et commodis possidebat et possidere consuevit pro decem libris jam solutis Ut hoc vero ratum permaneat presentibus litteris laude et voluntate predictorum Petri et uxoris sue Isabellis sigillum meum apposui Actum anno Domini MCC quadragesimo secundo mense marcio