Charter Document - 02360479
| Charter Number: | 02360479 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1242 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Ric de Wichio salutem eternam in Domino Cum nihil est quod magis debeatur hominibus quam quod ultime voluntatis liber sit stylus et qui ultimas aliorum voluntates impediant in suis ultimis voluntatibus idem sentire debeant cum effectu igitur cum veritas omnibus que sub celo sunt sit preferenda et melius sit scandalum oriri quam veritatem occultari quod scio loquor et quod vidi hoc testor et eo teste qui veritas est verum et fidele testimonium meum est Unde ne a quoquam processu temporis in dubium revocetur in quo loco recolende recordationis Edmundus quondam Cantuariensis archiepiscopus et dominus meus sibi elegerit requietionis locum vos omnes et singulos absque omni ambiguitate certifico tanquam ejusdem patris aliquando cancellarius et testamenti sui executor quod dictus dominus meus summe devotionis affectu in ecclesia Sancte Marie apud Pontiniacum sibi elegit sepulturam in qua quidem reliquie ejus requiescunt et hoc in testamento ejus plenius continetur In cujus rei testimonium et majoris credibilitatis argumentum presentes litteras sigillo meo gaudenter sigillavi Actum apud Aurelias anno Domini MCCXLIIXII calendas maii
