Charter Document - 02360477
Charter Number: | 02360477 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1241 - 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alb Dei gracia Carnotensis episcopus Gilo archidiaconus Senon frater Petrus prior ordinis Fratrum Predicatorum Senon et frater Hugo conversus nominati executores testamenti bone memorie Galteri Senon archiepiscopi omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod cum bone memorie Galterus Senon archiepiscopus nos executores testamenti sui constituisset et nobis in extremis suis commisisset ut de bonis suis mobilibus et immobilibus et expresse de acquisitis disponeremus prout saluti anime ipsius videremus expedire nos habito super eis diligenti tractatu et voluntate ipsius defuncti intellecta ordinavimus in hunc modum Concedimus in perpetuum archiepiscopo Senon quicquid idem Galterus archiepiscopus emit a Johanne de Maimmorant milite apud Villam novam Archiepiscopi et alia omnia que ibidem tempore suo aquisivit et feodum Enfet et alia que apud Naalliacum similiter acquisivit ad ministrandum sumptus duorum cereorum quos in ecclesia Senon voluit institui qui debent ardere ad servicium sicut alii cerei et ad administrandum omnes cereos qui debent poni et ardere in duabus herciis ad duo festa Beati Stephani sicut idem G tempore suo ordinavit et fieri consuevit Concedimus etiam archiepiscopo Senon in perpetuum tres partes foreste quam emit que vulgariter Rageuse nuncupatur ita quod tenetur solvere singulis annis triginta libras paris in bursa sua recipiendas decem vicariis quos in ecclesia Senon decrevimus instituendos Quando autem archiepiscopus qui pro tempore erit vendiderit nemus predictum de denariis predicti nemoris tenetur emere p[ecuniam] ad valorem triginta libras paris predictarum vel alibi competenter assignare ad hoc faciendum ad voluntatem capituli Senon Quartam vero partem nominate foreste concedimus capitulo Senon in perpetuum possidendam ita quod capitulum tenetur solvere viginti libras paris singulis annis predictis vicariis et decem libras paris similiter singulis annis distribuendas pro anniversariis et aliis in ecclesia Senon instituendis prout duxerimus ordinandum Et quando predictum capitulum vendet similiter nemus predictum tenetur de denariis emere redditus usque ad valorem triginta libras paris vel assignare competenter ad id faciendum Si vero archiepiscopus vel capitulum onera ista cereorum et vicariorum recipere et adimplere sicuti superius expressum est noluerint nos vel illi qui de executoribus superstites erunt ad predictos redditus haberemus recursum et de illis faceremus prout vellemus et expedire videremus Concedimus insuper eidem capitulo decimam bladi et vini sitam apud Ecclesiolas et Dordidas que sunt defuncti Guillelmi de Auxiaco quam emit idem Galterus ita quod proventus illius decime singulis annis in anniversario suo in ecclesia Senon faciendo distribuentur et ita quod singuli clerici de choro astantes servitio sex denarios paris in sero et totidem in mane percipiant et residuum canonicis servitio similiter astantibus distribuatur Concedimus eciam vicariis decimam quam emit apud Amilliacum ita quod de proventibus illius decime singulis annis solvantur triginta solidi paris sicut inferius continetur videlicet canonicis altaris Beate Marie in ecclesia Senon quatuor solidi canonicis altaris Sancti Johannis quatuor solidi canonicis Sancti Petri quatuor solidi canonicis Thesauri duo solidi canonicis de Capella quatuor solidi canonicis Sancti Cyrici tres solidi duobus presbyteris altaris Sancti Saviniani duo solidi duobus presbyteris Egyptiace duo solidi presbyteris Sancti Thome duo solidi presbytero de Cruce duodecim denarii et duobus presbyteris de Turribus duo solidi in anniversario dicti defuncti quod singuli tenentur facere annuatim astantibus servicio distribuendi In cujus rei memoriam et testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Datum anno Domini MCC quadragesimo primo mense februarii