Charter Document - 02360467
Charter Number: | 02360467 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmus dominus de Merloto Milo dominus Noeriorum et Droco dominus de Espoisse et Chatel Chinun salutem in Domino Noverint universi quod cum contentio verteretur inter viros religiosos abbatem et conventum Pontiniac ex una parte et Gaucherum de S Florentino armigerum ex altera super quinque modiis avene annui redditus quos bone memorie nobilis vir Guillelmus de Brena ecclesie Pontiniac dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam pro remedio anime sue laudante et concedente Eustagia uxore sua percipiendos annuatim apud Praiz in quibus quinque modiis avene dictus Gaucherus dicebat se jus habere tandem mediantibus bonis viris dictam elemosinam sicut in litteris patris venerandi Galteri Nivernensis episcopi super hoc confectis plenius continetur laudavit concessit et confirmavit dictus Gaucherus quitans omnino per se et heredes suos si quid juris in dictis quinque modiis avene habebat promittens eciam fide corporali in manu nostra prestita pro se et heredibus suis quod contra predictam elemosinam concessionem confirmationem et quitationem per se vel per alium non veniet in futurum Margarita autem uxor dicti Gaucheri promisit fide prestita corporali se predicta omnia et singula predictorum firmiter servaturam et quod contra predicta per se vel per alium non veniet in futurum nec in predictis quinque modiis avene ratione dotis sive aliqua alia ratione de cetero aliquid reclamabit Promisit etiam dictus Gaucherus quod quamcito ad gradum militie fuerit promotus de predictis omnibus firmiter observandis tradet suas litteras patentes Pontiniac supradictis Nos autem ad petitionem et instanciam dictorum Gaucheri et Margarite uxoris sue in testimonium predictorum presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXL mense maio