Charter Document - 02360464
Charter Number: | 02360464 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1239 - 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego A dominus Rupis Fortis omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod cum discordia esset inter religiosos viros abbatem et conventum Reomaensem ex una parte et nos ex altera super Borda sita juxta molendinum Sancti Joannis apud Asiacum et super clausura prati sui juxta prioratum de Aziaco per bonos viros videlicet Abraham priorem de Vaucia et dominum Andream de Sauvoisiaco pacificati sumus in hunc modum quod Borda jam dicta ita maneat quod abbas vel prior de Asiaco non possunt aliquem in eadem amasire et quod dicta clausura prati maneat et fiat sicut est incepta Et ad majorem firmitatem hujus rei ad instantiam supradicti abbatis et supradictorum mediatorum videlicet prioris de Vaucia et domini de Savoisiaco in testimonium hujus rei presentes litteras sigillavi Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense martio