Charter Document - 02360457
Charter Number: | 02360457 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Odo officialis curie Senon in Domino salutem Noverint universi quod Ansellus de Varellis miles et Ada uxor ejus in nostra dixerunt presencia constituti quod ipsi et Ansellus de Charliaco miles et Aalizis uxor ejus in eo toto quod habebant apud Rouvretum et Veronem et alibi in parochiis de Creeriis et de Verone in censivis atque in costumis reditibus et rebus aliis in omnibus commodis quod ipsi milites et eorum uxores tenebant vel alter eorum dicti Ansellus de Charliaco et uxor ejus habebant duas partes ipsique Ansellus de Varellis et uxor ejus terciam partem nec habent ibi dicti Ansellus de Charliaco et ejus uxor aliquid in quo ipsi Ansellus de Varellis et uxor sua non habeant terciam partem pro indiviso et non plus nec ipsi Ansellus de Varellis et ejus uxor habent ibi aliquid in quo dicti Ansellus de Charliaco et ejus uxor non habeant duas partes pro indiviso exceptis quibusdam terris arabilibus sitis in predictis locis que erant ipsorum Anselli de Varellis et uxoris sue Et cum iidem Ansellus de Charliaco et uxor ejus vendidissent capitulo Senon quicquid in censivis costumis reditibus et rebus aliis in omnibus commodis habebant in predictis locis exceptis omnibus illis que prefatus Ansellus de Varellis et uxor ejus dicuntur in illis duabus parrochiis ab eisdem Ansello de Charliaco et uxore sua in feodum tenere ipsi Ansellus de Varellis et Adda predicta uxor sua dictam venditionem fide data de non veniendo contra laudaverunt voluerunt et concesserunt coram nobis dicta etiam Adda fide mediante promisit quod nec ratione dotis nec qualiter alia ratione ullam in posterum super hiis questionem movebit recognoscens quod hoc faciebat spontanea non coacta Actum anno Gracie MCC tricesimo nono mense junio