Charter Document - 02360452

Charter Document - 02360452


Charter Number: 02360452
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1238 - 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ansericus dominus Montis Regalis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum discordia verteretur inter me ex una parte et dominam matrem meam Agnetem dominam Insule ex altera super eo quod cognitum fuit et probatum quod ego in villam Insule intravi cum armis et violentia et ibidem vim intuli quia dicta Insula movet de feodo charissimi domini mei Theobaldi Dei gratia regis Navarre Campanie et Brie palatini comitis dictam vim et dictam violentiam dicto domino regis emendavi In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo XXXVIII die dominica proxima post festum Beati Vincentii martiris