Charter Document - 02360451
| Charter Number: | 02360451 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1238 - 1239 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido comes Nivernensis et Forensis omnibus notum facimus presentes litteras inspecturis quod de voluntate et assensu karissime uxoris nostre Mathildis comitisse Nivernensis et Forensis et amicorum nostrorum coram karissimo domino nostro Ludovico illustri rege Francie de debitis nostris fuit taliter ordinatum videlicet quod civitates castra et totam terram de capite M dicte comitisse quam tenebamus et sicut eam tenebamus eidem comitisse tradidimus tenenda et habenda cum omnibus exitibus reditibus proventibus et expletis omnium predictorum per quatuor annos a proximo festo Beati Johannis Baptiste incipiendos tali modo quod ipsa tenetur reddere et solvere creditoribus nostris et suis sexdecim millia librarum Turon pro debitis que nos et eadem comitissa communiter debemus de quibus confecte sunt littere sigillo nostro et suo sigillate et litteras nostras atque plegios quos nos et ipsa dedimus et posuimus pro dictis debitis ipsa comitissa tenetur usque ad summam sexdecim millium librarum infra Pentecosten penitus liberare et secundum quod si in debitis supradictis minus esset de XVIm libris residuum esset nostrum si vero dicta debita dictam summam excederent utque nostrum pro parte sua quod superest in debitis litterarum in quibus nostra duo sigilla essent simul apposita persolvere tenetur ipsa vero comitissa de predictis sexdecim millibus libris Turon tenetur acquitare debita quolibet anno dictorum quatuor annorum de quatuor millibus libris Turonensibus Si autem contingeret nos infra quatuor annos predictos redire de partibus transmarinis et nos vellemus persolvere debita que pro futuris terminis debet eadem comitissa nobis predictam terram et castra reddet ipsa si vero non vellemus persolvere debita pro terminis futuris nos teneremus assignamenta que per nos et ipsam comitissam facta essent et haberemus castra et expleta terre tantummodo Si vero contingeret quod dicta comitissa solveret predictam summam pecunie antequam completi essent dicti quatuor anni vel quod non assignasset redditus et proventus predictorum quatuor annorum eadem comitissa nichilominus teneret et haberet redditus et proventus tocius comitatus per quatuor annos predictos salvis expletis comitatus Nivernensis sic superius est expressum Si vero post dictas quatuor annos veniremus ipsa comitissa predictam terram et castra omnino quieta et absoluta de dictis sexdecim millibus libris nobis reddet Preterea sciendum est quod pro ista traditione terre quam fecimus eidem comitisse quicquid de nobis contingat ultra mare vel citra si supravixerit vel si decesserit eadem comitissa quod absit nec ipsa nec heredes ejus comitatus Nivernensis nec creditores nec plegii dicte pecunie aliquid poterunt petere a nobis aut ab heredibus nostris sive a terra nostra occasione dictarum sexdecim milium librarum et ad hoc tenendum fideliter et firmiter observandum obligavit se et heredes suos eadam comitissa Sciendum insuper est quod quamdiu dicta comitissa terram tenuerit supradictam ad voluntatem suam ponet et deponet in ea castellanos prepositos et baillivos Voluit autem et concessit eadem comitissa quod pro litteris quas trademus pro assignamentis faciendis vel pro aliquibus mutuis contrahendis nec nos nec heredes nostri nec terra nostra teneamur in aliquo obligati imo tenebitur eadem comitissa litteras que sigillo nostro et suo fuerint sigillate super premissis usque ad summam supradictam penitus liberare Volumus autem et precipimus omnibus baronibus et fidelibus nostris comitatus Nivernensis quod quousque redierimus pro eadem comitissa faciant et ei obediant et teneantur eidem in omnibus sicut nobis tenebantur Preterea volumus et concedimus quod pro costamentis et mutuis contrahendis pecunie supradicte dicta comitissa habeat mille libras turon et percipiat illas in reditibus et proventibus quinti anni Hec autem omnia supradicta in presentia karissimi domini nostri Ludovici illustris regis Francorum fide prestita corporali in manu venerabilis patris nostri Galterii archiepiscopi Senonensis de mandato ipsius domini regis promisimus et concessimus fideliter et firmiter observare rogantes ipsum dominum regem ut super omnibus supradictis suas litteras testimoniales nobis et dicte comitisse conferat et concedat Renunciantes in hoc facto omni juris auxilio canonici et civilis In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum die veneris post cathedram Sancti Petri apud Autissiodorum anno Domini MCCXXX octavo
